ARCA solvere (de)

ARCA solvere (de)
de ARCA solvere
i. e. domo, cui contrarium est, de scriptura mensae. Donatus, Unde hodie additur in chirographis, domo ex arca sua vel ex mensae scriptura. Et alibi, Tunc enim in foro et de mensae scriptura magnis, quam ex arca domoque vel cista, pecunia numreabatur. Non enim solum arca publica erat, de qua Vopisc. in Aureliano; est praeterea vestrae auctoritatis arca publica, cuiusque fit mentio in veteri Inscript. aliter arca Populi, ut in alio saxo. Hoc monumentum si quis donare aut vendere voluerit, inferat arcae Pop. Rom. H. S. L. M. N. Neque Pontificibus, praeter hanc, Collegiisque variis, tantum suae arcae fuêre: sed privati etiam suas arcas habebant, quas qui administrabant dispensabantque, servi Arcarii dicebantur. Arcarium tamen veter. Glossae exponunt, τὸν ἐπὶ τῆς δημοσίας τραπέζης, ubi mensam et arcam eandem faciunt. Nisi forte δημοσία τράπεζα hîc arca publica est, et qui eius ratiocinia tractabat, Arcarius. Arca certe Praetorio Praefecti etiam mensa dicebatur, etc. Salmas. ad Lamprid. in Alexandro Severo. c. 46.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Сундук —    • Arca,        1. большой металлический или, по крайней мере, обитый железом (ferrata, Juv. 11, 26) денежный сундук в противоложность к менее объемистым loculi, crumena, sacculus. В Помпеях во многих атриях найдены остатки таких сундуков. Они… …   Реальный словарь классических древностей

  • MENSAE Scriptura (De) — De MENSAE Scriptura solvere cui opponebatur de Arca solvere quid fuerit, vide supra, Mensa Trapezitarum …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Geld — 1. Ach, nun fällt mi all mîn klên Geld bî. (Brandenburg.) Ein Ausruf, der häufig erfolgt, wenn jemand durch irgendeinen Umstand an etwas erinnert wird, was er hätte thun sollen, aber bisher zu thun vergessen hat. 2. All wîr1 Geld, dat et Wîf nig… …   Deutsches Sprichwörter-Lexikon

  • PECUNIA — Graece Χρῆμα, item ἀργύριον, est omne aes publicâ formâ signatum, quô velcommutandis vel vendendis emendisque rebus et mercimoniis comparandis gentes inter sese uti solent, quod pretium rei emptae et venditae appellatur, Ioh. Calvin. Lexic. Iur.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”